Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1291-Fratres 18


    Frater Elyonus de Villanova magister
xviii. De bonis recuperatis per fratres a manibus secularium

Indemnitati nostri ordinis providere desiderantes statuimus, quod, si aliquis frater ordinis nostri recuperaverit et ad obedientiam religionis nostre reduxerit preceptorias, redditus, predia et possessiones per seculares aut alienas a nostro ordine personas occupatas et vi detentas, talia bona et predia recuperata fratri recuperanti per magistrum et conventum concedantur ad vitam, que non possint sibi auferri per iustitiam quarantene. Nec de talibus bonis ac preceptoriis recuperatis teneantur solvere responsiones communi thesauro nisi illud, quod prius seculares exolvebant. Frater quoque cum licentia superioris ea(a) recuperare debet et prius preceptores, [91v] quorum preceptoriis dicta bona alienata pertinent, monendi sunt, ut termino trium annorum, qui a superiore tunc assignabitur, ea recuperent. Quod si facere recusaverint vel in eo termino non recuperaverint, tunc frater, cui licentia data fuerit, ipsa recuperare et religioni vindicare(b) studeat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; missing in Ms.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. vendicare.

Next Fratres 19 | Back to the Contents