Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1292-Fratres 19


    Frater Deodatus de Gozono magister
xix. Quod persone seculares non deputentur regimini preceptoriarum

Rationi quidem congruit, quod(a), qui regimini preceptoriarum deputantur, habitu ordinis nostri insigniti sunt(b), ut devota professione affecti preceptoriarum iura utilius tractent et diligentius conservent, quod profecto laicę personę sub silentio preterirent. Inhibemus igitur sub poena privationis preceptoriarum, ne cuiquam preceptori liceat regimini et administrationi preceptorię seu baiulie seculares personas deputare. Quinimmo earum regimen fratri ordinis nostri seu donato eiusdem in fratris comitiva commendet, quatenus cum maiori cura preceptoriarum regimina exerceantur.


(a) Missing.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 sint.

Next Fratres 20 | Back to the Contents