Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1267-Priores 18


   Frater Antonius Fluviani magister
xviii. Quod ruinis preceptoriarum diligenter provideatur per preceptores

Ne demolitionibus et ruinis preceptorie per negligentiam in exterminium labantur, ideo stabilimus, quod visitatores preceptoriarum aut camerarum prioralium secundum formam stabilimenti atque cum eis receptores prioratuum in visitationibus faciendis diligentiam adhibeant, ut ruinis consulatur, providentes in hanc formam, quod viso valore preceptoriarum deductis oneribus thesauri et ipsis solutis servitioque divino, hospitalitate et helemosynis completis, victu quoque et vestitu preceptorum aut priorum satisfacto residuum ad edificationem et reparationem deputetur. Quod si visitatores, priores, castellanus Emposte aut preceptores in hoc exequendo negligentes fuerint, privationem prioratuum, preceptoriarum et dignitatum incurrant, quorum provisio magistro et conventui spectet.


Next Priores 19 | Back to the Contents