Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1268-Priores 19


   [87v] Frater Antonius Fluviani magister
xviiii.(a) De custodia sigillorum prioratuum et quomodo(b) sit eis utendum.

Ad abundantiorem cautelam et fraudes evitandas, que committi possent, nisi sigilla diligenter custodirentur, et his caute uterentur(c), ideo volumus et statuimus, quod sigilla prioratuum custodiantur et serventur sub secretis signetis priorum et castellani Emposte et preceptorum capituli sive assemble? provincialis vel maioris partis ipsorum. Et quod nulle littere aliquo pacto sigillari possint nisi in presentia prioris et preceptorum in capitulo sive assemblea provinciali existentium. Quodque in litteris sigillatis sub plica quatuor adminus preceptores se subscribant. Quod si secus factum fuerit, nullius roboris et momenti esse censentur. Si autem littere obligationum per aliquos preceptores et fratres facte fuerint, tales quoque littere modo predicto subscribantur. Decedentibus quoque preceptoribus aut fratribus debitoribus, si debita persoluta non fuerint, qui subscripti fuerint, ad ea debita persolvenda expresse sint obligati, ne talia debita in detrimentum thesauri quispiam facere presumat.


(a) Venice 1495, Salamanca 1534 xxix.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. comodo.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 uteretur.

Next Priores 20 | Back to the Contents