Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1257-Priores 8


   Frater Deodatus de Gozono magister
viii. Quod prior de fratribus retentis iusticiam ministrare possit

[84v] Exemptionum et retentionum abusui(a) obviare cupientes, quibus quidem plerique insolenter utentes ab obedientia prioris, si quid enorme commiserint, se subtrahunt bona religionis nostre impignorando vel alienando et gravia delicta committendo atque pecunias mutuo a secularibus capiendo, propter que lites et differentie suboriuntur. Ne igitur in dictis casibus retentio eis suffragetur, sancimus, quod prior et castellanus Emposte de retentis his in casibus retentione non obstante iusticiam ministrare possit, citra tamen habitus privationem.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. abusivi.

Next Priores 9 | Back to the Contents