Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1251-Priores 2


   Frater Hugo Revel magister
ii. Quod declarationes(a) capitulorum provincialium in scriptis redigantur

Littere non immerito sunt invente, que hominum memorie suffragantur [83v] et administrationi consulunt. Prioribus itaque et castellano Emposte precipimus districtiusque iniungimus, ut registra habeant, ubi deliberationes et secreta capitulorum et assemblearum provincialium in scriptis redigantur, ne pereant, que ordinata fuerint, ad eorum quoque, quorum interest, cautelam facte deliberationes maneant et in futurum apparere possunt.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 deliberationes.

Next Priores 3 | Back to the Contents