Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1252-Priores 3


   Frater Guilielmus de Villareto magister
iii. Quod fratres capellani et clerici subsint obedientie prioris ecclesie

Prior ecclesie, qui capellanis et clericis pręest, optima ratione in eos iurisdictionem exercet. Hinc est, quod fratres capellani et clerici ordinis in conventu Rhodi existentes, et qui pro tempore ex partibus ultramarinis in orientem venient, sint subditi prioris ecclesie preceptis exceptis capellanis magistri. Prior autem his, qui sub eius potestate constituti sunt, iniungere(a) potest, ut officium ecclesie diligenter celebrent, confessiones audiant, eucharistiam fratribus et confratribus prebeant et cetera ecclesie sacramenta administrent, si ea aliis prepeditus negociis vel causis prior exequi nequierit.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. iniugere.

Next Priores 4 | Back to the Contents