Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1237-Baiulivi 35


   Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
xxxv. De institutione cancellarii novi baiulivi

Gaudeat nostra religio letenturque eius religiosi. Sublata est enim de medio flagitiosa dissidentia, que conventus Rhodi septem linguas atque nationes dividebat. Erat enim ipsa seditio grande detrimentum allatura, [80r] nisi celeri remedio sopita esset. Itaque post diversam concordie indaginem, ut ordo ipse perpetua fruatur pace, scandalorum fomes abeat et nostras mentes caritatis vinculum possideat, unum baiulivum conventualem denuo instituimus, qui octavus sit, et post ceteros septem baiulivos conventuales postremum locum teneat. Cui novo baiulivo nomen cancellarius inditum est. Ipse autem baiulivus cancellarius stipendiis baiulivorum conventualium gaudeat. Et hanc baiuliatus dignitatem perpetuo concedimus atque ascribimus venerande lingue Hispanie, quam in duas linguas sub una albergia constitutas dividimus, quod natio ipsa militibus ordinis fulcita sit ornatissimis et de nostro ordine benemerita. Non preiudicantes per hoc quovismodo nominibus, honoribus, dignitatibus, presidentiis, preeminentiis, prerogativis et utilitatibus aliorum baiulivorum conventualium et linguarum ac thesaurarii generalis, cui ex officio incumbit bullam communem ferream custodire, sed singulis predictis fortiori monimento roboratis. Revocantes, cassantes et annulantes consentientibus ad hoc universis linguarum fratribus quasvis scripturas, litteras et bullas promissionum et obligationum dudum quovismodo ratione discordiarum inter septem linguas vigentium confectas, quibuscumque stabilimentis, consuetudinibus, usibus et naturis ordinis nostri et quibusvis aliis in contrarium facientibus in aliquo non obstantibus.


Next Baiulivi 36 | Back to the Contents