Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1233-Baiulivi 31


   [78v] Frater Ioannes de Lastico magister
xxxi.(a) Quod religionis donati obediant baiulivis eorumque vicegerentibus

Si fratres ordinis nostri superiori obedire tenentur, non minus certe donati obsequio ordinis nostri ascripiti superioribus parere astringuntur. Quare iubemus, ut donati debeant servire in albergia, in qua semel fuerunt recepti, atque parere in omnibus rebus licitis et honestis baiulivo vel eius vicegerenti alberge ipsius. Quod si contrafecerit, perdat soldeam et mensam, quam a thesauro capit, nisi legitima excusatione prepeditus fuerit a magistro et consilio cognoscenda.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Baiulivi 32 | Back to the Contents