Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1230-Baiulivi 28


   Frater Ioannes de Lastico magister
xxviii. De stipendiis(a) baiulivorum

Qui officiis presunt, honore, onere emolumentoque frui decet, labor quoque premii spe confovetur. Baiulivis itaque conventualibus nostre religionis, cum in conventu Rhodi presentes fuerint, stipendium cuilibet florenorum Rhodi currentium trecentorum dumtaxat deputamus [78r] assignamusque(b). Si vero absentes a conventu Rhodi fuerint, ipso stipendio careant, cuius duo tercia eorum locatenentes, qui onera albergiarum supportabunt, a thesauro recipiant. Magnus tamen preceptor ultra dictos trecentos florenos considerato sui officii onere quinquaginta florenos Rhodi currentes a thesauro recipiat. Attamen magister et consilium pro eorum discretione dictos quinquaginta florenos magno preceptori dari mandabunt, vel ipsos dividere poterunt vigintiquinque magno preceptori et reliquos vigintiquinque manescallo concedendo.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. stipendii.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. assignamuque.

Next Baiulivi 29 | Back to the Contents