Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1231-Baiulivi 29


   Frater Ioannes de Lastico magister
xxix. De thesaurario(a) generali et eius prerogativa

Thesaurarium generalem ordinis nostri lingue Francie perpetuo ascribimus. Qui baiulivus capitularis esse censeatur. Is quoque assiduam residentiam Rhodi facere tenetur, habebitque in custodia bullam ferream comunem in saculo sub sigillis magistri et baiulivorum, qui sigillare consueverunt, reclusam. In consiliis quoque aderit, loco et suffragio baiulivi capitularis gaudebit. In redditione enim computorum thesauri una cum baiulivis interveniat. Et stipendium annuum a thesauro, si frater miles fuerit, centum ducatorum Rhodi, (b)si vero capellanus aut armorum serviens fuerit, florenos Rhodi(b) currentes centum percipiet. Si vero thesaurarius extra conventum recesserit, nomen et titulum thesaurarii perdat, lingua quoque Francie alium eliget. Cum tamen qui recessit ad conventum redierit, ipsum, qui recessit et rediit, lingua prefata pro eius arbitrio in thesaurarium recipere, vel illum, qui in eius, qui rediit, absentia fuit electus, retinere pro thesaurario poterit.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 thesauro.
(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Baiulivi 30 | Back to the Contents