Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1225-Baiulivi 23


   Frater Ioannes de Lastico magister
[77r] xxiii. Quod hospitalarius eligat infirmarium, quem magistro (a)et consilio(a) presentet

Plurimum interest, ut exercitio hospitalis et cure egrotantium vir quidem prudens et discretus deputetur, qui exercitii infirmorum ductor, rector et director existat. Itaque volumus et statuimus, quod hospitalarius conventus Rhodi fratrem ex lingua Francię, si in ea idoneum tali exercitio comperiet, in infirmarium eligat. Si vero in ipsa lingua sufficientem non invenerit, aliquem ex aliis linguis indifferenter pro eius arbitrio in infirmarium eliget, quem sic electum magistro et consilio ordinario presentabit, qui presentati idoneitatem discutient(b), ipsum quoque confirmabunt vel reiicient, si minus idoneus esset. Et tunc hospitalarius de alio providebit ordine pretacto. Infirmarius autem sic electus exercitio huius officii per biennium dumtaxat pręerit. Quo finito magister et consilium diligenter inquirent de cura, diligentia et obsequio ab eo in ipso termino prestito. Quod si bene, iuste et laudabiliter servitiis infirmarie ipsum intendisse comperient, pro alio biennio in eo officio confirmari possit, alias ab officio destituatur, et alius modo predicto eligatur. Scriba autem infirmarie sic ut infirmarius biennio quolibet mutetur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 discutiet.

Next Baiulivi 24 | Back to the Contents