Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1226-Baiulivi 24


   Frater Ioannes de Lastico magister
xxiiii. De quibusdam prerogativis draperii

Stabilimus, quod magnus preceptor aut eius vicegerens ac(a) procuratores communis thesauri tempore solutionis soldearum debeant dare et consignare draperio vel eius locumtenenti omnes et singulos pannos lane, lini, canavasse et zamelotos pro soldearum solutione deputatos; quodque draperius et in eius commitiva conservator generalis dent et distribuant huiusmodi soldeas. Draperius quoque seu eius locumtenens interveniat et adsit contractibus pannorum, telarum, camelatorum, canavassorum pro soldeis solvendis; adsit quoque spoliis fratrum distribuendi.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 ad.

Next Baiulivi 25 | Back to the Contents