Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1224-Baiulivi 22


   Frater Ioannes de Lastico magister
xxii. Probi homines super officio magistri scutiferi eligantur, et manescallus defectus corrigat

Omnem fraudem et negligentiam excludere cupientes sancimus, quod magister et consilium ordinarium duos religiosos discretos eligant, qui intendant super his, que pertinent ad magistri scutiferi officium et que dicto officio supposita sunt. In quibus, si aliquod indebitum invenerint, illud manescallo significent, qui dilatione cessante provideat remediumque apponat et pro casus exigentia puniat. Quod si non fecerit, ad magistrum et consilium referatur, qui de remedio providebunt oportuno.


Next Baiulivi 23 | Back to the Contents