Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1220-Baiulivi 18


   Frater Ioannes de Lastico magister
xviii. De granarii preceptore et probis hominibus et de preeminentia magni pręceptoris circa hec

Circa commeatum et granorum conservationem diligens custodia adhiberi debet, ne per negligentiam pereant, cum in eis status consistere dignoscatur. Idcirco(a) incommoditates vitare cupientes stabilimus, quod omnia fru-[76r]menta, hordea aliaque grana, biscotta et alii commeatus thesauro pertinentia in horreo – loco apto, tuto et idoneo – reponantur et conserventur sub clausura duarum clavium. Ad ipsorum quoque conservationem religiosus probate vite et experte discretionis eligatur in granarii preceptorem, qui alteram dictarum clavium tenebit, atque per magistrum et consilium ordinarium duo religiosi idonei et ad hoc sufficientes ex diversis linguis eligantur, qui alteram clavem custodiant. Talesque probi homines trimestri dumtaxat fungantur officio intendantque conservationi et distributioni frumenti et commeatuum. Computum quoque de receptis datisque teneant, prout per cedulas magni preceptoris ordinatum fuerit. Et ipsum computum magistro et consilio singulo trimestri dare teneantur, quod si in huiusmodi distributione augmentatio vel diminutio contigerit, id in commodum vel damnum thesauri cedat. Hoc adiecto, quod granaria et magaseni, ubi predicta recluduntur, bullentur magni preceptoris bulla. Prefati tamen magasenum unum liberum habeant, ubi assiduas distributiones facere possint. Preceptores autem voltę et granarii stipendium florenorum xxv tantum pro quolibet annuatim preter et ultra tabulam et soldeam a thesauro capiant.


(a) In front, crossed out ideo.

Next Baiulivi 19 | Back to the Contents