Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1217-Baiulivi 15


   Frater Antonius Fluviani magister.
xv. De modo faciendi visitationem in castello sancti Petri per magnum(a) baiulivum

Quia in omni rerum exequutione modus et norma potissime est attendenda(b), ideo in visitatione dicti castelli exequenda magnus baiulivus eiusque locumtenens hunc servabunt morem: Stipendiatos enim utiles beneque armis munitos ac paratos eorum in statu et stipendiis conservare retinereque teneantur ac debeant. Inutiles vero et ineptos cassare et a stipendiis removere abdicareque debeant et alios habiles et idoneos loco eorum subrogare, ponere et substituere. Quod si utiles et sufficientes stipendiarii aliqui potentes tamen armis bene muniti non comperiantur, terminum congruum et competentem talibus assignent, in quo armis muniti sufficentes existant, alias stipendio eis ordinato frustentur et priventur.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 magistrum.
(b) Ulm 1496 dependenda.

Next Baiulivi 16 | Back to the Contents