Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1218-Baiulivi 16


   Frater Antonius Fluviani magister.
xvi. De restrictione exercicii magni baiulivi

Capitaneum certe et pręfectum, qui a nobis dicto castello pre-[75v]ficitur et deputatur, merito ab exercicio dicti officii magni baiulivi exemptum esse convenit. Ideo stabilimus, quod potestas et auctoritas dicti officii magni baiuliatus ad(a) capitaneum et eius familiares dicti castelli et ad illos, qui fuerunt in conquestu eiusdem, ac stipendiatos, qui a civitate Smyrnarum ad ipsum castellum habitandi gratia migrarunt, qui certe a stipendiis destitui non possint nisi de licentia magistri pro tempore existentis, nullo pacto extendatur, verum a dicta potestate eximuntur. Volumus tamen ad robur dignitatis magni baiuliatus, quod illa, que per capitulum generale fuerunt ordinata ipsam dignitatem concernentia(b), in officio et stipendiis plenariam firmitatem obtinere.


(a) Missing.
(b) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 concernent.

Next Baiulivi 17 | Back to the Contents