Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1216-Baiulivi 14


   Frater Antonius Fluviani magister.
xiiii. De officio magni baiulivi venerande lingue Alamanie

Preeminentias ac dignitatem pariter onus officii magni baiuliatus venerande lingue Alamanie ad omnem ambiguitatem removendam – ad utilitatem et congruam opportunamque custodiam castelli nostri sancti Petri in dicione Turcorum situati, in quo certe non parvum pondus honoris et decoris ordinis nostri consistit, cum ad ipsum Christicole servitutis iugo pressi libertatis consequendi gratia sepenumero confugiunt, idem quoque castellum(a) visitatione et reformatione circa stipendiarios [75r] armaque eorum munitionesque eiusdem castelli provisiones plerumque egere videtur – declarantes et his quidem rebus arduis providere cupientes stabilimus, quod magnus baiulivus conventualis, dicte lingue Alamani? preses, qui pro tempore huiusmodi officium magni baiuliatus gerit, seu eius locumtenens anno quolibet semel adminus, aut prout necessitas postulaverit, ad dictum castellum visitandi gratia personaliter accedere debeat trireme Rhodia aut alio navigio vectus, prout ei melius et comodius faciendum videbitur. Volumusque fratres et familiares cum ipso magno baiulivo vel eius locumtenente visitationis causa ad dictum castellum accedentes sumptus a communi thesauro percipere, quemadmodum fratres et familiares in triremibus ordinis percipiunt.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 castellani.

Next Baiulivi 15 | Back to the Contents