Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1215-Baiulivi 13


   Frater Antonius Fluviani magister.
xiii. Quod preceptoria Maioricarum sit baiulia capitularis

Ad decorem et honorem fratrum prioratus Cathalonie, quos pro meritis illustrare cupimus et prerogativa aliqua insignire, hinc est, quod auctoritate capituli generalis preceptoriam Maioricarum baiuliam capitularem constituimus et esse volumus. Ille quoque, qui preceptor ipsius erit, prerogativa preeminentiaque baiulivi capitularis in nostra religione gaudeat, considerato quod ea preceptoria longo tractu maris a limitibus(a) prioratus Cathalonie sita est et satis pingues redditus prebet, quare non inmerito persona prerogativa pollens eidem prefici debuit.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. militibus.

Next Baiulivi 14 | Back to the Contents