Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1214-Baiulivi 12


   Frater Antonius Fluviani magister.
xii. Quod preceptores volte, granerii et parve preceptorie reddant computum quolibet mense magno preceptori

[74v] Ad conservationem rerum et bonorum ordinis nostri animadvertentes stabilimus, quod preceptores volte, granerii et parve preceptorie de administratis et rebus suis officiis spectantibus quolibet mense computum magno preceptori reddere teneantur et resta sive residua manifestare. Si autem contrafecerint seu male et dolose administraverint, privati officiis et beneficiis censeantur. Atque quinque annos inhabiles ad consequendum preceptorias existant. Omnes quoque expensas et satisfactiones, quas preceptor volte faciet, in presentia magni preceptoris, si interesse poterit, vel in eius absentia thesaurario(a) generali presente facere teneatur.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 thesauro.

Next Baiulivi 13 | Back to the Contents