Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1213-Baiulivi 11


   Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister.
xi. Quod baiulivi officiales ab eis deputatos privare officiis non possint indecisa causa

Non enim decet graves viros, et qui regimini presunt, variabiles esse. Itaque non est permissum baiulivis, qui semel in vim sue preeminentie officiales elegerint aut constituerint, eos ab officiis sub pretextu alicuius delicti aut aliter destituere, nisi prius per magistrum et consilium ordinarium declaratum et decisum fuerit ipsos officiales in exercitio officiorum delinquisse et propterea privationem officii incurrisse. Quicunque baiulivus contrafecerit, subeat poenam quarantene, et nihilominus quicquid egerit irritum censeatur.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Venice 1495, Ms. Nillacho.

Next Baiulivi 12 | Back to the Contents