Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1188-Magister 2


   Consuetudo
ii. Declaratio obedientię

In regula cavetur, quod frater obediat in omni re, quam precipiet suus magister, in quo regula non excludit aliquam rem. Nihilominus est intellectum, quod habeat terminum et limites, quia nulla res recte ordinata est sine termino et limitibus, et iste terminus est regula, stabilimenta et bone consuetudines(a) religionis, et id ostendit stabilimentum, quo cavetur(b), ut omnes fratres teneantur obedire magistro contemplatione Christi, quia quando magister precipit extra illud, quod promisit(c), est malum et peccatum et pro Christo non debet committi malum et peccatum quinimmo omne bonum. Eapropter preceptum regule est clarum et in hoc determinatur, et ideo est stabilitum, quod quando superior facit aliquod preceptum, quod non est secundum stabilimenta, [70v] usus et consuetudines religionis, frater debet petere sgardium fratrum, quia nostra obedientia non est ad aliud intellecta, et non debemus esse magis astricti de obedientia, nisi quantum nostra regula et bone consuetudines ordinant. Que noster superior promisit(d) tenere, et si facit contra iuramentum, frater non debet sibi obedire. Quinimmo frater debet petere sgardium fratrem.


(a) Corrects consuetudinibus.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. caveatur.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. presumit.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. promissit.

Next Magister 3 | Back to the Contents