Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1189-Magister 3


   Frater Alphonsus de Portugalia magister
iii. Magister, cum est electus, iurare tenetur, quod stabilimenta servabit

Cum ab exordio mundi primorum parentum inobedientia(a) humana quidem natura lapsa ad malum proclivis redderetur, non immerito leges condite sunt, que malos coercerent punirentque et bonos premiarent atque conservarent. Optima itaque ratione sancimus, ut, qui in magistrum assumitur, post eius peractam electionem iuret et promittat stabilimenta ac laudabiles hospitalis consuetudines se servaturum atque de fratrum consilio sacre domus negocia tractaturum, ordinaturum servaturumque et adimpleri facere curaturum, que per fratrum consilium deliberata extiterint.


(a) Corrects in obend.

Next Magister 4 | Back to the Contents