Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1171-Sgardium 3


   Frater Ioannes de Villiers(a) magister
iii. De testibus producendis in casu plancte coram sgardio

Dolis et iudiciorum subterfugiis obviare cupientes sancimus, quod frater aliquibus causis de fratre planctam faciens aut sgardium petens potest in testes producere sex fratres de his, qui in oriente et citra mare versentur. Si vero producere voluerit in testes fratres in ultramarinis partibus constitutos, hoc reservatur deliberationi et iudicio sgardii, quod quidem sgardium [67r] matura deliberatione videre debeat, si tales testes merito sunt producti aut dolose, et demum deliberet, si ipsi testes in partibus ultramarinis existentes expectari et audiri debeant. Quod autem per sgardium iudicatum fuerit, executioni demandetur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Villieres.

Next Sgardium 4 | Back to the Contents