Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1172-Sgardium 4


   Frater Ioannes de Villiers(a) magister
iiii. Quomodo testes producti sunt examinandi

In testium examine admodum cauti esse debemus, ne attestationes(b) aliquam sumant alterationem. Quare non licet nec permittitur in ordine nostro, quod testes producti simul examinentur, sed separatim quilibet attestationem suam super eo, de quo fuerit interrogatus et non alia re, faciat in presentia sgardii et partium, si causa sit criminalis. Qui autem testes examinat, diligenter interrogare tenetur de loco et tempore, quo verba aut facta, super quibus testes producti sunt, acciderunt aut perpetrata sunt.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Villires.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. atestationes.

Next Sgardium 5 | Back to the Contents