Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1170-Sgardium 2


   Consuetudo
ii. Quibus ex causis sgardium oritur

[66v] Quedam enim sgardia oriuntur ex querelis sive planctis per magistrum seu eius locumtenentem vel manescallcum aut alium superiorem faciendis. In sgardiis autem, que oriuntur ex talibus querelis, interesse debent tantum octo baiulivi conventuales seu eorum locatenentes vel fratres octo, et presidens sive caput per magistrum assignandum – qui sit prior vel baiulivus – aut per manescallcum – cum de planctis suis agitur, aliquis frater datus erit – unico suffragio fungatur. Nec de tali recurritur ad sforcium et alia sgardia, sed hoc primum sententiam dat diffinitivam. In quo baiulivus lingue, cuius est is(a), de quo querela fit, interesse potest et debet; quodque per maiorem partem decisum fuerit, exequi debeat.

In sgardio autem, quod celebratur per querelam manescalli aut alium superiorem preter magistrum et eius locumtenentem, adsunt fratres ex octo linguis vel alii pro ipsis, ubi ex his non reperientur. Nec de tali recurritur ad sfortium sgardii, sed illud sgardium primum diffinit.

Alia quidem sunt sgardia, que procedunt ex demanda sive differentia et lite inter aliquos vertente, ex quibus sgardiis, sive causa sit civilis sive criminalis, recurritur ad sfortium sgardii et sfortium sforcii ac sgardium baiulivorum.

Alia etiam sunt sgardia nascentia, idest interloquutoria, que sunt prohibita nec admittenda, ne perturbetur iudicium. Quia cum frater querit sgardium super aliqua re incidente cum sgardium celebratur, non debet dari aliud sgardium, donec illud primum celebratum fuerit et de ea re conclusa per sgardium, aut ab ea dependente sgardium concedi nullo pacto permittitur.


(a) Venice 1495 (here h crossed out by a later hand), Ulm 1496, Salamanca 1534 his.

Next Sgardium 3 | Back to the Contents