Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1169-Sgardium 1


De sgardio

   Consuetudo
i. Forma atque norma celebrationis sgardiorum

Maiores nostri sapienti consideratione impulsi, quatenus fratribus nostris iusticie administratio compendiosa fieret, ne litibus ac iudiciorum dilacionibus impliciti occupatique hospitalitatem et fidei tuitionem postponerent, normam iusticie optima ratione brevem ac perutilem excogitarunt, quam sgardium vulgo dicunt quasi a sgardendo, hoc est inspiciendo iura partium nuncupatum. Horum sgardiorum hec regula datur:

Congregantur octo fratres ex linguis octo, unus videlicet ex qualibet lingua, inter quos presidet unus frater preter illos octo sumendus indifferenter(a) ex octo linguis, qui caput – idest presidens – sgardii vocatur. Ab ipso primo sgardio ad sforcium sgardii recurritur, quod a firmitate et robore(b) nomen sumpsit, quia alii octo fratres ex octo linguis adduntur, a quo etiam ad sforcium sforcii lis deducitur, quod pari ratione nomen accepit [65r] et octo fratres(c) ex octo linguis continet. In ipsis tribus – sgardio, sforcio sgardii et sforcio sforcii – ipse frater caput presidet. Postremo differentia ad baiulivorum sgardium procedit, quod quidem sgardium octo baiulivos conventuales religionis vel eorum locatenentium comprehendit. Presidens quoque caput ipsi sgardio preter primum caput, quod in tribus primis presidet, additur. Et ita in dictis quatuor sgardiis fratres triginta quatuor existunt ex diversis linguis sumpti.

Capita talium sgardiorum per magistrum designantur, tamen manescallcus designat caput sgardii, quum fratres sunt suppositi sue obedientie. Nec fratres pro sgardiis possunt eligi(d) per baiulivos aut eorum locatenentes, qui hanc facultatem habent, ex illis linguis, ex quibus partes litigantes existunt, nisi de partium consensu. Caput autem sgardii baiulivorum(e) magister nominat et designat, ita tamen, quod sit baiulivus conventualis aut prior vel castellanus Emposte aut prior ecclesie, qui ad hoc potest deputari, vel baiulius per capitulum. Si autem baiulivus conventualis fuerit designatus sgardii caput, tunc loco eius in sgardio baiulivorum ex sua lingua antianus subrogetur. Si autem in differentia baiulivus conventualis aut capitularis aut prior vel castellanus Emposte interveniat tamquam actor vel reus, tunc caput in omnibus sgardiis detur baiulivus aut prior. Alias enim in primis tribus sgardiis preceptor vel frater non baiulivus et prior caput esse debet, quod per magistrum designatur.

Fratres(f) autem in dictis quatuor sgardiis assignantur quemadmodum stabilimentis cavetur, omnesque fratres in sgardiis unico suffragio utuntur. Caput autem trium primorum sgardiorum etiam unicum suffragium habet, ne in diffinitione danda equalitas suffragiorum intercidat et dissidium parturiat. Caput autem sgardii baiulivorum duobus suffragiis utitur et sic sunt suffragia xxxv, ut semper numerus impar contingat. Si autem fratres aliquo casu non reperirentur ex aliqua lingua pro designatione dictorum sgardiorum, tunc alii ex ceteris linguis sumantur.

Cum autem actor et reus, hoc est petitor et defensor, comparent coram capite et sgardio, antequam [65v] ad ulteriora procedatur, caput partes interroget, si aliquem fratrem(g) sgardii suspectum teneant bet loco suspecti(h) alter(i) subiiciatur. Sic quoque suspicione sgardio secundum stabilimenta purgato actor sive petitor cause et qui contra alium agere pretendit – etiam si a reo seu defensore sit postulatum sgardium et obtentum – in omnibus sgardiis semper prius petitionem suam alleget et iura, et his reus, idest defensor, respondeat. Incongruum quippe est prius respondere, nisi que petuntur intelligantur. In his sgardiis summarie proceditur nec libelli nec petitiones(j) in scriptis dantur nec procuratoribus aliquis utitur nisi illi, qui a Rhodo absentes sunt aut quibus per stabilimenta et consuetudines concessum est procuratores constituere.

Cum autem partes iura sua dixerint et in causa concluserint, caput et fratres sgardii partibus exclusis de iure partium diligentem considerationem et discussionem inter eos habent. Qua habita, si fratres parati fuerint suffragia dare, per vicecancellarium ballote octo afferuntur et cuilibet una traditur. Et postea pyxides seu capsule affirmativa et negativa afferuntur. Que affirmat actori assignatur, que negat reo – id est defensori – deputatur vel opinioni affirmative et negative ascribuntur. Octo fratres pro gradu antianitatis vota per balotarum iniectionem dent. Quibus collectis, antequam caput suffragium det et balote numerentur, partibus vocatis caput ab eis roget, si consentiunt et stare volunt sgardii sententie. Si partes ipse consenserint, ipsis exclusis caput suffragium det per balotam. Quo dato pyxides aperiantur. Balote quoque numerentur atque palam ostendantur sgardio. Opinio, que plures balotas habet, sententia censeatur, que per vicecancellarium scribatur et pronuntietur.

Si ambe partes vel altera sfortium petierit, tunc in absentia partium sgardio et capite presente pyxides et capsule aperiantur et balote numerentur. Suffragia quoque per vicecancellarium in scriptis redigantur, que scripta in posse capitis sgardii remaneant secreta et demum ad sfortium procedatur. Et sic in sforcio et sforcio sforcii et sgardio baiulivorum, a quo ulterius [66r] non proceditur, fieri consuetum est: Primum sgardium tantum vel sforcium cum eo aut sforcium sforcii cum primis duobus sententiam diffinitivam dare potest, si partes consenserint et non aliter. Sgardium autem baiulivorum unitum cum tribus primis etiam partibus non consentientibus sententiam profert atque promulgat. Nec a sententiis sgardiorum unius aut omnium provocare aut appellare quovismodo licet, quia habent vim compromissi.

Si autem coram sgardio aliquis comparere neglexerit, tunc per contumaciam procedetur et diffinitiva datur sententia, quia de causis ecclesiasticis agitatur, que exequutioni demandatur nec aliquo pacto retractatur(k). Cum autem sforcium sforcii ac sgardium baiulivorum celebratur, caput quidem primi sgardii cum aliquibus fratribus precedentium sgardiorum, cum iura sua partes dicent, adesse debent, ut intelligant, si aliud allegaverint quam in precedentibus sgardiis, quia partibus non licet aliud allegare in sequentibus sgardiis, quod in primo non allegaverunt. Nam unum et idem iudicium censetur et unica profertur sententia.

Et his peractis(l) fratres discedant et caput primi sgardii in(m) sforcio sforcioque sforcii pręsideat. Cum autem sgardium baiulivorum sententiam proferet, antequam caput ipsius sgardii suffragium det, caput primorum sgardiorum votum dabit, et postea caput sgardii baiulivorum votum proiiciat. Quo facto pyxides aperiantur et vota numerentur. Quibus numeratis caput primorum sgardiorum porrigat scripta vota ceterorum sgardiorum et numerentur presentibus nonnullis fratribus primorum sgardiorum, quod vero pluribus votis decisum fuerit, scribatur, promulgetur et executioni demandetur. Nec aliquo pacto unum sgardium intelligat suffragia alterius, donec ad conclusionem et decisionem cause deveniatur, que tunc omnibus sgardiis palam nota fiant. Nec aliquo tempore partibus aut aliis revelentur. Postquam autem frater in sgardiis votum dederit, dilationem petendi consilii et informationis habere non possit. Sed antequam suffragium dederit, dilationem querere(n) possit, que a capite et fratribus detur benevisa.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. indefferenter.
(b) It follows, crossed out et robore.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. frere.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. elligi.
(e) It follows, crossed out ex sua lingua.
(f) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. frateres.
(g) Corrects fraterem.
(h) Double.
(i) Venice 1495, Salamanca 1534; Ms., Ulm 1496aliter.
(j) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. petiones.
(k) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. rectratur.
(l) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: pactis.
(m) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(n) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; in Ms. follows non.

Next Sgardium 2 | Back to the Contents