Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1143-Capitulum 7


   [60v] Frater Baptista de Ursinis magister
vii. De diebus celebrationis capituli generalis

Cum temporum qualitate diligenter pensata in capitulis generalibus ardua et(a) pergrandia negocia tractari et concludi soleant, accidit plerumque, quod dierum decem spacio capitulis generalibus instituto illa concludi propter rerum magnitudinem non possunt. Ideo instituimus, quod de cetero capitulum generale apertum durare intelligatur diebus quindecim non feriatis, in quibus res et negocia comodius tractari et concludi possint. (b)Postquam autem clausum fuerit, secundum reservationem dicti capituli aliquot diebus pro rerum exigentia designatis ac prefixis(c) magister et consilium completum, que in dicto capitulo proposita fuerint et nundum deliberata, concludant et exequantur(b).


(a) Missing.
(b) Added to the older statutes by Caoursin.
(c) Corrects prefixisis.

Next Capitulum 8 | Back to the Contents