Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1136-Thesaurus 40


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxx. Quod receptores notificent pecunias receptas in capitulo provinciali

Damnis et incommoditatibus erarii nostri obviare cupientes stabilimus, quod receptores in quolibet prioratu et castellania Emposte pecunias iurium thesauri per eos receptas, et quas pro tempore recipient, apud tutas et fidas personas deponant, de quibus recognitionem et documentum autenticum validamque obligationem habeant. Vel apud se in loco tuto ipsas fideliter conservent pecunias. De his quoque, et apud quos sint secure, priores et castellanum Emposte seu eorum vicegerentes et preceptores dictorum prioratuum et castellanie in [57r] provinciali capitulo et non aliter certiores reddant. Pro quorum indubitata verificatione instrumenta et recognitiones obligationis ostendere teneantur, ne aliquo casu contingente pecunie surripi aut occultari possint. Si aliquis receptorum contrafecerit, in privationis habitus poenam labatur(a).


(a) In Ulm 1496 follows a woodcut with the inscription Generale capitulum.

Next Capitulum 1 | Back to the Contents