Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1137-Capitulum 1


   Consuetudo
i. Quomodo capitulum celebratur

MAIORES nostri solerti quidem mente rerum publicarum statui consulentes pro veteri consuetudine generale capitulum indicere atque celebrare consueverunt, ubi religiosorum mores reformentur, regiminis(a) norma dirigatur, negotia quoque emergentia componantur. Nos quoque vestigiis ipsorum inherentes generale capitulum hac inveterata consuetudine celebrare solemus.

Decens enim est in exordio atque initio publici consessus almum spiritum, sine quo nullum rite fundatur exordium, invocare suppliciterque exorare, ut coeptis faveat mentesque dirigat ac illustret. Ubi itaque capitulantes conveniunt, priusquam ad acta capitularia procedatur, una cum magistro ad ecclesiam accedunt. Illic quoque de sancto spiritu solemnis missa in aurora(b) cantatur, cuncti quoque spiritum sanctum devotissime invocant, quatenus intellectus gratiam eis(c) infundat, qua illustrati recta mente de publicis agendis consultent et ordinent. Missa peracta magister cum coetu capitulantium atque fratrum ab ecclesia processionaliter discedens ad locum capituli procedit. Adsunt ordine solemnis processionis campana sonante prior ecclesie, capellani, diaconi et clerici hymnum de sancto spiritu psallentes. Cumque ad capituli locum pervenerint, cantatur versiculus Salvos fac servos etc. dicaturque oratio de sancto spiritu. Postea capellanus evangelium decantet(d). Demum magister, baiulivi, priores, castellanus Emposte et proceres capitulantes pro gradu dignitatis et preeminentie considunt. Regula quoque legitur. Ac postea sermo per quempiam doctum et ido-[57v]neum pro rerum exigentia de his, que publicam utilitatem ac animarum salutem concernunt, habetur.

Quibus peractis capellani et qui capitulo interesse non debent discedunt. Post hec magister, si libuerit, de statu religionis, de publicis agendis, dirigendis verba facit. Quo peracto baiulivi, priores, castellanus Emposte et proceres capitulantes bursam cum sigillo et rotulo status suorum officiorum administrationem ac agendorum publicorum opinionem continente pro comuni utilitate et honore magistro cum osculo manus reverenter secundum eorum ordinem et preeminentiam – et manescallus preterea suo ordine vexillum et standardum religionis – presentent. Bursis autem vexillo ac rotulis presentatis in capitulo incorporati – recognitis prius procurationibus legitimis et autenticis – nominatim describuntur. Demum rotuli ipsi ordine gradus et preeminentiarum alta et intelligibili voce vicecancellarii organo leguntur. His lectis ad sedecim capitulantium electionem hoc modo proceditur: Fratres enim capitulantes et in ipso capitulo incorporati separatim in loco capituli de licentia et mandato magistri per linguas conveniunt, ubi quelibet lingua duos ex eis in capitulo incorporatis sue lingue idoneos et prudentes eligit et magistro presentat.

His electis constituti ipsi sexdecim coram magistro et capitulo reverenter iuramentum prestent, quod omni semoto privato affectu et passione decus et utile religionis et fratrum consultabunt, decernent et statuent. Magister vero et ceteri capitulantes loco capituli ad(e) cetera agenda pertractanda remanentes iuramento prestito pollicentur et promittunt tenere et grata habere, que per sedecim conclusa deliberata et instituta fuerint.

Sic sedecim solemni iuramento adacti ad locum separatum accedunt et cum eis procurator magistri – qui habet votum consultivum, non decisivum ! – et vicecancellarius pro redigendis deliberationibus in scriptis, ubi agenda tractant, concludant et deliberant hac norma: Primo enim de portionis impositione, quo ordini subveniatur. Insuper de thesauri gubernatione et regimine. Demum visitatis rotulis de reformandis moribus instituendisque legibus ac postremo de ceteris ordinationibus aliisque emergentibus negotiis discutiunt, deliberant, [58r] concludunt, diffiniunt. Alii vero capitulantes(f) cetera negotia pro rerum ingruentia tractant.

Quibus quidem peractis signo campane dato ad magistrum et capitulum cunctis fratribus evocatis, accedentibus quoque capellanis processionaliter, palam deliberata, conclusa et statuta per eos referuntur, publicantur et organo vicecancellarii promulgantur. His publicatis magister retentiones solitas facit et baiulivi conventuales et per capitulum ac priores et castellanus Emposte per fratres in dicto capitulo in unaquaque lingua separatim congregata existentes eliguntur et magistro presentantur. Quorum electione facta burse et sigilla ac vexillum per magistrum baiulivis, manescallo ac prioribus et ceteris capitulantibus secundum ordinem restituuntur. Quo peracto capellani, qui processionaliter accesserunt, orent in modum infra scriptum. Quibus finitis capitulum clauditur.


(a) Corrects regimiminis.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. auroram.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. eius.
(d) In Salamanca 1534 follows scilicet: "Ego vado et queretis [wrongly: queritis] me" [Ioh. 8,21] quere [wrongly: quare] in secunda feria, hebdomada [wrongly: dominica] secunda in quadragesima.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. ac.
(a) Corrects capitulantibus.

Next Capitulum 2 | Back to the Contents