Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1132-Thesaurus 36


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxvi. Qualiter executio fieri debet contra priores et castellanum Emposte malesolventes

Quanto persona dignior est, tanto prevaricans gravius peccare censetur. Quapropter, si priores et castellanus Emposte contumaces in exolvendo fuerint, quia damnum afferunt et iniquum exemplar de se prebent, idcirco statuimus, quod si priores et castellanus Emposte non(a) solverint iura thesauri termino statuto et prefixo, quod tunc receptores et procuratores ipsius thesauri cum consilio quatuor preceptorum vel duorum adminus, si plures non reperiantur, huiusmodi iura(b) benesolventium debeant apprehendere, sumere et tenere nomine dicti thesauri ipsos prioratus et castellaniam Emposte, preceptorias, membra et beneficia malesolventium dicta debita. De quibus collatio reservatur magistro et conventui Rhodi. Et si receptores fuerint negligentes vel recusaverint facere dictam exequutionem et requisitionem, quod contra eos procedatur modo predicto ad poenam privationis et nihilominus prioratus et castellania Emposte huiusmodi debitis obligati intelligantur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(b) It follows, crossed out: beneficiorum.

Next Thesaurus 37 | Back to the Contents