Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1133-Thesaurus 37


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxvii. Quod magister et conventus possint procedere contra malesolventes ad privationem beneficiorum et de ipsis providere

[56r] Quia magister et conventus Rhodi superioritatem in ordine nostro obtinent, quare, si inferioribus auctoritas privandi et de vacantibus per privationem providendi per generale capitulum concessa est, nihilominus huiusmodi potestas eis non est aliquo pacto interdicta. Idcirco sancimus et stabilimus, quod magister et conventus Rhodi, totiens quotiens habebunt notitiam de malesolventibus iura thesauri et eorum debitis, possint et valeant auctoritate capitulari procedere contra dictos malesolventes ad poenam privationis beneficiorum ad omnem instantiam magni preceptoris et procuratorum thesauri. Talia quoque beneficia et preceptorias seu prioratus et castellaniam Emposte sic vacantia conferent et concedent fratribus benesolventibus huiusmodi debita ipsi thesauro. Iniungentes et districtius sub poena privationis prioribus et castellano Emposte ac receptoribus, ut quolibet anno debeant advisare magistrum et conventum de dictis malesolventibus et debitis eorum. Nihilominus suspendi aut differri non possit(a) exequutio in capitulis provincialibus, que non obstante dicta advisatione fieri possit secundum formam stabilimentorum. Et ad acriorem poenam intelligendam volumus, quod malesolventes et privati ad omnem instantiam magni preceptoris et procuratorum thesauri absque alia citatione publicentur in Rhodo in assemblea publica tanquam rebelles, inobedientes et habitu privati.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.possint.

Next Thesaurus 38 | Back to the Contents