Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1126-Thesaurus 30


   Frater Baptista de Ursinis magister
xxx. De preceptoribus privatis

Ut quilibet communi thesauro debitum reddere non postponat, ideo stabilimus, quod quilibet prior, castellanus Emposte, baiulivus vel preceptor, qui prioratibus, castellania Empostę ac preceptoriis ratione debitorum comunis thesauri aut propter indecentem administrationem privatus extiterit, tales modo predicto privati, quando ad conventum Rhodi accesserint, filii arnaldi omnium fratrum, lingue cuius fuerint, esse censeantur. Si autem in partibus occidentis residentiam fecerint, nullo unquam tempore officia, preceptorias, beneficia et dignitates in religione nostra habere possint.


Next Thesaurus 31 | Back to the Contents