Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1114-Thesaurus 18


   Frater Ioannes de Lastico magister
xviii. De conservatione pecuniarum et bonorum et conservatore generali communis thesauri

Circa conservationem et distributionem bonorum erarii nostri summa quidem cura adhibenda est. Idcirco per magistrum et consilium completum unum fratrem idoneum et sufficientem, ex quacunque lingua libuerit, in conservatorem generalem thesauri designari et eligi iubemus, qui omnium pecuniarum et bonorum mobilium thesauro pertinentium curam et custodiam habeat atque recipiat, conservet et distribuat secundum dispositionem, ordinationem et voluntatem magistri et consilii(a) cum scientia et apodicia magni preceptoris. Ipse autem conservator, si frater miles fuerit, centum ducatos Rhodi, si vero capellanus aut serviens armorum extiterit, centum florenos Rhodi curentes a comuni thesauro percipiat, cum Rhodi residentiam fecerit. Quod si ad partes ponentis mittetur, et tunc stipendia ei constituantur, prout magistro et consilio videbitur. Conservator quoque generalis in quolibet capitulo generali mutetur et alius subrogetur. Sucessor tamen(b) de lingua predecessoris eligi(c) non possit nisi decennio preterito.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. consoli.
(b) In front, crossed out vero.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. eli.

Next Thesaurus 19 | Back to the Contents