Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1115-Thesaurus 19


   Frater Ioannes de Lastico magister
[52r] xix. Quod receptores colligant iura thesauri a possessoribus preceptoriarum

Aerarium quidem religionis nostre, quod fratres nostros alit, fovet et nutrit, propter litigantium discordias detrimentum suscipere non debet. Nec enim quod thesauro applicatum est in litium usus converti debet. Igitur sancimus atque stabilimus, quod receptores nostri comunis thesauri quecumque iura ipsius erarii omni reiecto litigantium respectu exigant, petant et recipiant ab illis, qui quoquo modo tenent et possident prioratus, preceptorias et domos, ratione quarum disceptatur et litigatur, nec propterea partium iuribus ullum preiudicium generari intendimus. Qui vero talia beneficia tenebunt, si solvere recusaverint, eo ipso poenam privationis incurrant a suoque iure cadant et contra tales tanquam contra inobedientes et rebelles procedatur.


Next Thesaurus 20 | Back to the Contents