Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1108-Thesaurus 12


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
xii. Quod iura thesauri pariter spolia, mortuaria et vacantia in usus litium non convertantur sed erario complete reddantur

Que comunia sunt et publico usui deputata, nullo pacto in privatos(a) usus transferri debent, quinimmo pure ad thesaurum pervenire volumus. Stabilimus igitur, quod nullus prior, preceptor aut frater possit [50v] ex bonis et iuribus thesauri ac spoliorum, mortuariorum et vacantium lites et processus fovere, prosequi et manutenere aut ea in alienos usus convertere. Quinimmo dicta iura, spolia, mortuaria et vacantia ad ipsum thesaurum perveniant. Qui contrafecerit vel manus dictis iuribus et bonis iniecerit et damnum attulerit, si ultra marcham argenti excessus fuerit, perdat habitum. Si infra marcham argenti damnum fuerit, sit in quarantena.


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 privatis.

Next Thesaurus 13 | Back to the Contents