Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1109-Thesaurus 13


   Frater Antonius Fluviani magister
xiii. Que stipendia thesaurus solvere debet oratoribus

Ambassiatoribus et oratoribus, quos secundum rerum et negociorum exigentiam ad diversas orbis provincias mittere necesse fuerit, hoc stipendium moderate constituimus, quia licet onera profectionis suscipiant, ordini tamen servire tenentur et pro obsequiis maiora consequuntur(a) premia, que suorum laborum retributioni et conpensationi ascribuntur. Prior aut baiulivus, cui onus legationis et ambasiate pro partibus occiduis imponitur, a comuni thesauro duos ducatos accipiat quolibet die sue legationis tempore durante. Preceptor autem ducatum unum. Si tamen preceptor talis conditionis fuerit, quod magistri(b) et consilii arbitrio videbitur ultra dictam quantitatem promoveri, tunc dimidium ducatum pro qualibet(c) die addere poterint. Oratoribus vero, qui in oriente legationem exercebunt, magister et consilium stipendium pro rerum et profectionis qualitate deputabit. Volumus quoque dictos oratores personaliter ad conventum reverti debere, ut eorum relatu magistro et conventui cuncta(d) inotescant. Quo habito magister et conventus pro rerum ingruentia provideant et cognita oratoris prudentia, diligentia et curiosa agendorum exequtione suis oneribus et promotionibus commendatum suscipiant.


(a) Ulm 1496: consequantur.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 magister.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 quolibet.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. concta.

Next Thesaurus 14 | Back to the Contents