Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1105-Thesaurus 9


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
viiii(a). Quomodo receptores se gerere debent in colligendo mortuario et spolio fratris defuncti.

Ad conservationem bonorum nostri comunis thesauri, utque occasio omnis fraudis auferatur, stabilimus, quod quotienscunque receptor aut(b) comissarius vel procurator thesauri se conferet ad colligendum et habendum bona mortuarii et spolii non accedat solus, sed assumat secum quendam probum preceptorem vel fratrem ex propinquioribus loci defuncti aut secularem personam honestam notarium, in cuius presentia visitet et notare faciat per inventarium autenticum, in presentia testium fidedignorum receptum, omnia bona et utensilia atque agriculturas et fructus, de quibus hoc facto dimittat statum preceptorie in ea conditione et qualitate, in quo ipsam invenit, et medietatem de superabundantibus ad munitionem status dimittere teneatur ultra statum primum antequam bona transferantur. Et de omnibus que gesserit per scripturam autenticam capitulum provinciale adviset(c). Si quis receptorum contrafecerit et damnum marcham argenti excesserit, poenam privationis habitus incurrat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. xiii.
(b) It follows, crossed out o.
(c) Salamanca 1534: admoneat.

Next Thesaurus 10 | Back to the Contents