Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1106-Thesaurus 10


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
x. Quod receptores in capitulo provinciali manifestare debent, que receperunt et resta preceptorum

[50r] Ut facta thesauri dilucidiora reddantur, et receptores diligentiores efficiantur, preceptores quoque ad soluciones faciendas impellantur, ideo iniungimus receptoribus, ut particulariter et per singulares summas in quolibet capitulo provinciali computum eorum, que receperunt et que restant, manifestare et reddere teneantur. Attamen priores et capitulum provinciale nullam quidem habent potestatem huiusmodi computa concludendi seu quitandi(a) sed dumtaxat audiendi et signandi. Quorum computorum conclusio et diffinitio magistro et conventui reservatur atque spectat. Adiicientes, quod ipsi receptores in dicto capitulo teneantur manifestare omnes quantitates et summas, quas receperunt de iuribus thesauri tam mortuarii quam vacantis et restorum et aliorum quorumcumque. Et prior finito dicto capitulo de his eo ipso certiores reddere debet magistrum et conventum, quibus computum duplicatum mittant receptores, ut de negotiis thesauri claram notitiam habeant. Quod quidem computum apud thesaurum registretur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. quietandi.

Next Thesaurus 11 | Back to the Contents