Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1102-Thesaurus 6


   Frater Deodatus de Gozono(a) magister
vi. De bonis spoliorum fratrum

Bona spoliorum fratrum nostrorum, tam baiulivorum quam sociorum magistri et aliorum quorumcumque fratrum, citra mare et oriente decedentium modo inferius declarato distribuenda censemus. Primum enim ecclesia nostri conventus Rhodi ex dictis bonis sumere debeat illa vasa argentea, aurea seu deaurata, que figuram et formam calicis ad celebrationem dedicati seu crucis habent(b), etiam vasculos vino et aque ascriptos altaris obsequio dedicatos, preterea paramenta ecclesiastica aurea(c) aut deaurata seu sericea et omnem supellectilem ecclesiasticam. Omnia autem alia vasa argentea vel aurea seu deaurata, cuiuscunque figure [49r] extiterint, et omnes pecunie atque omnes pecie panni, etiam omnes(d) libri ac triticum et granum et quecumque res, ex quibus defuncti facere debeant pecunias, perveniant ad comunem thesaurum. Reservato quod de his magister potest sumere temperate pro iusu suo(e) et sociorum suorum, exceptis illis fratribus, qui capiunt soldeam a thesauro, de quibus magister nil potest sumere pro se nec pro suis sociis. Omnia vero bona spoliorum senescalli magistri ac castellani Rhodi, baiulivi commercii, baiulivi insule Rhodi et omnium aliorum fratrum, qui sunt in servitio magistri, debeant pervenire ad magistrum, cui optimo iure pertinere censentur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Gozone.
(b) Corrects habeant.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. omne.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: suo uso.

Next Thesaurus 7 | Back to the Contents