Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1103-Thesaurus 7


   Frater Deodatus de Gozono magister
vii. De bonis preceptorum defunctorum, que pertinent statui preceptoriarum

Sapiens quidem administratio exigit, ut preceptoriarum status amplietur et optima diligentia conservetur, ne per incuriam detrahatur et successorum ius quovismodo violetur. Quare statuimus, quod omnia pecora, iumenta, boves et alia brutorum genera, cuiusvis speciei fuerint, que reperientur in spoliis preceptorum defunctorum ultra statum preceptoriarum, pro medietate ascribantur statui preceptoriarum, alia vero medietas perveniat ad thesaurum. Preterea usui domorum preceptoriarum deputentur utensilia ad hoc necessaria, videlicet culcitre, matalacia, copertoria et alia utensilia pro camera et pro palacio ac penu et coquine apta, quibus preceptor, dum vivebat, utebatur. Pariformiter remaneant ad usum preceptoriarum currus et vehicula et huiusmodi rerum genera. Si autem receptores id facere neglexerint aut contradixerint, teneantur suis propriis expensis statum ipsum resarcire atque reficere, prout continet stabilimentum, quibus thesaurus non tenetur quicquam restituere. Prior quoque et castellanus Emposte ad instantiam preceptoris lesi receptorem compellat ad talium resarcionem faciendam. Quod si prior et castellanus Emposte negligens fuerit, id reficere et restituere teneatur, ac magister et conventus Rhodi priorem ad id faciendum ad instantiam preceptoris compellant.


Next Thesaurus 8 | Back to the Contents