Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1093-Hospitalitas 18


   Frater Iacobus de Milly(a) magister
xviii. Quod prior infirmarie est exemptus a caravanis, ut vigilanter intendat infirmorum obsequiis, servitoremque retinere potest

Decet priorem infirmarie vigilantem in obsequiis infirmorum et assiduum esse, presertim circa ea, que animarum salutem spectant. Ideo iubemus, quod prior infirmarie diligenter invigilet infirmorum saluti, missarum celebrationi, sacramentorum exhibitioni et ceteris, que eius officium spectant. Quod ut comodius fieri possit, ipsum a caravanarum onere (b)liberamus, eique servitorem unum retinendi auctoritatem concedimus, pro cuius(b) manutentione apodixa(c) frumenti sicuti fratri militi concedatur, quam a thesauro recipiat.


(a) Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Milli; Ulm 1496: Mylli.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: apodixia.

Next Hospitalitas 19 | Back to the Contents