Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1094-Hospitalitas 19


   Frater Iacobus de Milly(a) magister
[47r] xviiii. Quod stabilimenta hospitalitatem concernentia in palatio egrotorum tabula scripta(b) appendatur.

Vanum esset leges condere, nisi legislatores et inferiores eas exequtioni demandarent. Ne igitur sub pretextu constitutionum nostrarum ignorantie que ad hospitalitatem spectant pretermittantur, stabilimus, quod infirmarius ac probi homines omnia stabilimenta hospitale concernantia in pergameno scribi faciant, quod tabule affixum egrotantium palatio appendatur, ut omnibus pateant et secundum eorum seriem infirmorum administrationi intendatur.


(a) Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Milli; Ulm 1496: Mylli.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: descripta.

Next Hospitalitas 20 | Back to the Contents