Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1090-Hospitalitas 15


   Frater Ioannes de Lastico magister
xv. Quod duo chirurgici deputentur ad obsequium infirmarie

Prestans quidem est et admodum humano generi utilis chirurgicorum ars experta et que vulneribus gravissimis subvenit ac medetur. Ad eam quoque exercendam viri probate fidei et experte scientie(a) requiruntur. Cum itaque complures vulnerum in alio et alio casu affecti ad infirmariam conveniant(b), necessarium existit ad eos curandos chirurgicos accire. Itaque infirmorum saluti providere cupientes stabilimus, quod ad obsequium infirmorum duo chirurgici probate fidei et experte artis deputentur et eligantur. Qui prius medicorum examini subiaceant eorumque iudicio, quod ad hoc apti sunt, probati existant, aliter nullo pacto admittantur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. sientie.
(b) In front crossed out: introducti fuerint.

Next Hospitalitas 16 | Back to the Contents