Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1087-Hospitalitas 12


   Frater Ioannes(a) de Lastico magister
xii. Quod apotheca infirmarie visitetur

Ne per rerum medicinalium impuritatem infirmi detrimentum corporale patiantur, ideo iubemus, quod apotheca infirmarie per hospitalarium et probos viros accersitis medicis visitetur, quotiens ipsis hospitalario et probis viris videbitur. Medici quoque in presentia eorum diligenter, caute et prudenter scrutentur, si apotheca munita sit aromatis(b) et medicine remediis infirmis quidem congruis et necessariis, ne per aromatarii culpam infirmorum cura omittatur atque parvipendatur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Ioanne.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: aromatum.

Next Hospitalitas 13 | Back to the Contents