Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1088-Hospitalitas 13


   Frater Ioannes de Lastico magister
xiii. Quod funus defunctorum honoretur

Opus quidem misericordie deo gratissimum et hominibus acceptum est mortuos sepelire. Qui igitur funus honorat, sepulturam decorat. Quare ad honorem defunctorum in infirmaria volumus, quod corpus ad sepulturam honeste efferatur capellanis precantibus que ad veniam anime defuncti pertineant. Ad usum quoque elationis cadaveris quatuor indumenta nigri coloris deputentur, quibus quatuor viri cadaver ferentes induantur. Que infirmarius observari faciet in eorum funere, cuius impensis aliter subveniri non posset ob supellectilis spolii relicti inopiam atque penuriam.


Next Hospitalitas 14 | Back to the Contents