Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1084-Hospitalitas 9


   Frater Ioannes de Lastico magister
viiii. Quod medici ad obsequium infirmarie deputentur et infirmos visitent, cui visitationi infirmarius et scriba dicte infirmarię interesse debeat

Sapientissimus deus atque clementissimus humani quidem generis spirituali et corporali incomoditati deesse nolens medicine artem expertissimam atque utilissimam ab viris perspicacissimis inveniri providit, ad quam post dei presidium imploratum pro sanitate consequenda confugere debemus. Non enim deus temptandus est sed medicis utendum, quos sapientia honorari iubet. Nam propter humanam necessitatem ipsos deus per infinitam bonitatem creavit. Ad usum igitur egrotorum dicte infirmarie medici scientia atque pratica pollentes viri honesti, graves et experti deputentur. Hi quidem iuramentum solemne in presentia octo fratrum octo linguarum et infirmarii prestare tenentur, quod egrotorum bone valitudini secundum probatorum medicorum dogmata diligenter consulent. Et quod ab eis ordinatum fuerit, nullius precepto impediri possit. Qui bis in die adminus egrotos visitare debeant et teneantur atque omnia, que circa infirmorum sanitatem versantur, secundum medicorum expertorum probata dogmata vigilanterque compleant, exerceant et ordinent, que eorum sanitati et incolumitati conveniant. Ipsi quidem visitationi infirmarius et scriba presentes adsint, qui inscriptis fideliter, discrete et particulariter remedia ab medicis declarata et ordinata describat. Que [45r] precipimus omni contradictione cessant(a) infirmis ministrari. Medici ipsi stipendium a comuni thesauro sumere debeant et eo contenti ab infirmis nihil aliud exigere, petere aut recipere possint.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: missing.

Next Hospitalitas 10 | Back to the Contents