Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1085-Hospitalitas 10


   Frater Ioannes de Lastico magister
x. Quod infirmarius qualibet nocte visitet infirmos et eis provideat de bonis epulis

Decet infirmarium circa egrotantium curam vigilantem esse, ne per incuriam sinistrum aliquod ipsis contingat. Iubemus igitur, ut qualibet nocte infirmarius fido comitatus servitore hora completorii et aurore egrotos prudenter et discrete visitet, alloquatur, hortetur, corroboret et presidio adsit. Probi quoque homines die sequenti, cum aderunt, perscrutentur, si infirmarius visitationem compleverit. In quo si defecerit, eum obiurgent et reprehendant et ad faciendum compellant. Qui si renuerit, in eius sugillationem aliter provideant. Alimenta enim corpori humano quanto puriora et meliora sunt, tanto magis nutrimento prosunt. Idcirco infirmario mandamus(a), ut de bonis et prestantioribus nutrimentis, pullis, gallinis, pane et vino provideat. In quo hospitalarius et probi homines diligentem curam adhibeant, ut de eis subveniat.


(a) Venice 1495, Salamanca 1534; Ms., Ulm 1496: mandemus.

Next Hospitalitas 11 | Back to the Contents