Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1081-Hospitalitas 6


   Frater Ioannes de Lastico magister
vi. Quod infirmi fratres confiteri et despropriamentum condere teneantur. Et quod infirmarius servitores habeat propicios(a).

Qui morbo impliciti sunt, prius debeant(b) anime medelam quam corporis remedia perquirere. Ad deum enim summum medicum et cunctorum moderatorem prius mentem dirigere debemus, a quo omnia bona et spiritualia et temporalia emanant, derivantur et descendunt. Propter nanque peccata corporales ergrotationes contingunt. Optima igitur ratione suasi saluti anime et corporis quieti ac bonorum conservationi consulere cupientes stabilimus, quod omnes egroti fratres, qui ad infirmariam Rhodi causa bone valitudinis consequende confugiunt vel deferuntur, in ipso hospitalis ingressu ante viginti quatuor horarum curriculum [44r] lapsum confiteri et eucharistiam recipere teneantur. Quibus peractis desproriamentum signatum bulla prioris conficiant, cui fides adhibeatur plenissima. Si quis autem id complere renuerit dicto elapso termino, per infirmarium reiiciatur nec sibi de necessariis ministretur. Atque, ut obsequiis infirmorum diligenter intendatur, mandamus, ut ad obsequium dicte infirmarie servitores bone fame atque diligentes ac duas mulieres honestas omnique suspicione carentes, qui omnes Christiani existant, infirmarius tenere debeat.


(a) Salamanca 1534: propitius; Ulm 1496: proprios.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: debent.

Next Hospitalitas 7 | Back to the Contents