Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1082-Hospitalitas 7


   Frater Ioannes de Lastico magister
vii. De duobus probis hominibus infirmarię.

Nulli mirum videri debet, si cure infirmorum, quorum servitio ab ordinis exordio ascripti sumus, tantopere intendimus. Nam in ipso exercitio clementissime(a) misericordie opera in animarum fundatorum, protectorum et benefactorum, fratrum et sororum confratrumque nostrorum salutem complentur. Igitur ad tanti obsequii ampliationem stabilimus, quod magister et consilium ordinarium quotannis duos probos et discretos ac laudabilis conversationis religiosos ordinis nostri ad hoc idoneos indifferenter(b) ex omnibus linguis in dicte infirmarię probos homines, inspectores et visitatores eligant, qui tamen ex eadem lingua assumi non possint. Hi autem duo probi viri quolibet die cum summa diligentia et studio egrotos in comitiva infirmarii visitent(c), confortent, corroborent et defectus conspiciant. Et si qui comperti fuerint, reformari faciant. His quidem duobus probis hominibus(d) mense quolibet infirmarius computum reddere tenetur. Qui si recusaverit, eo ipso privatus officio existat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: clementissima.
(b) Corrects indifferentes.
(c) Corrects visitentur.
(d) In front crossed out in.

Next Hospitalitas 8 | Back to the Contents